Ma meuf : "Mens efficere potest, ut omnes corporis affectiones...
- 1
Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, Deum amat, et eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit.
Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, laetatur (per prop. 53. P. 3.), idque concomitante idea Dei (per prop. praeced.). Atque adeo (per aff. defin. 6.) Deum amat, et (per eandem rationem) eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit. Q.E.D.
- Hic erga Deum amor mentem maxime occupare debet.
Est enim hic amor iunctus omnibus corporis affectionibus (per prop. 14. huius), quibus omnibus fovetur (per prop. 15. huius). Atque adeo (per prop. 11. huius) mentem maxime occupare debet. Q.E.D.
- Deus expers est passionum, nec ullo laetitiae aut tristitiae affectu afficitur.
Ideae omnes, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt (per prop. 32. P. 2.), hoc est (per defin. 4. P. 2.) adaequatae; atque adeo (per gener. aff. defin.) Deus expers est passionum. Deinde Deus neque ad maiorem neque ad minorem perfectionem transire potest (per coroll. 2. prop. 20. P. 1.); adeoque (per aff. defin. 2. et 3.) nullo laetitiae neque tristitiae affectu afficitur. Q.E.D.
Deus proprie loquendo neminem amat, neque odio habet. Nam Deus (per prop. praeced.) nullo laetitiae neque tristitiae affectu afficitur, et consequenter (per aff. defin. 6. et 7.) neminem etiam amat, neque odio habet.
- Nemo potest Deum odio habere.
Idea Dei, quae in nobis est, est adaequata et perfecta (per prop. 46. et 47 P. 2.). Adeoque quatenus Deum contemplamur, eatenus agimus (per prop. 3. P. 3.), et consequenter (per prop. 59. P. 3.) nulla potest dari tristitia concomitante idea Dei, hoc est (per aff. defin. 7.) nemo Deum odio habere potest. Q.E.D.
- Amor erga Deum in odium verti nequit.
At obiici potest, quod dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum tristitiae causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus tristitiae causas intelligimus, eatenus (per prop. 3. huius) ipsa desinit esse passio, hoc est (per prop. 59. P. 3.) eatenus desinit esse tristitia; atque adeo quatenus Deum tristitiae causam esse intelligimus, eatenus laetamur.
- Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contra amet.
Si homo id conaretur, cuperet ergo (per coroll. prop. 17. huius) ut Deus, quem amat, non esset Deus, et consequenter (per prop. 19. P. 3.) contristari cuperet; quod (per prop. 28. P. 3.) est absurdum. Ergo qui Deum amat etc. Q.E.D.
- Hic erga Deum amor neque invidiae neque zelotypiae affectu inquinari potest; sed eo magis fovetur, quo plures homines eodem amoris vinculo cum Deo iunctos imaginamur.
Hic erga Deum amor summum bonum est, quod ex dictamine rationis appetere possumus (per prop. 28. P. 4.), et omnibus hominibus commune est (per prop. 36. P. 4.), et omnes ut eodem gaudeant, cupimus (per prop. 37. P. 4.). Atque adeo (per aff. defin. 23.) invidiae affectu maculari nequit, neque etiam (per prop. 18. huius et definitionem zelotypiae, quam vide in schol. prop. 35. P. 3.) zelotypiae affectu; sed contra (per prop. 31. P. 3.) eo magis foveri debet, quo plures homines eodem gaudere imaginamur. Q.E.D.
- 1
Données du topic
- Auteur
- deezer-iommi
- Date de création
- 4 mai 2022 Ã 16:10:56
- Nb. messages archivés
- 12
- Nb. messages JVC
- 12